Latine legere libet


Has non sine sale narratiunculas ipse composui; quin etiam non desunt, qui eas a me ipsissimo compositas esse iurent. Quae narrabo, imprimis ad mores bonos vitamque beatam spectant, sed etiam illi miserrimi, qui elementis Latinis student, his fabulis legendis proficient.

Opto, benevolentissime lector, ut legas narratiunculas meas tamquam philosophus: In patiendo Stoicos, in fruendo Epicurum sequaris.

- De Paride sive: An feminarum fides optanda sit

            oder: Ob sich Treue lohnt - Übungssätze zum Partizip

- De Quinto potatore

            oder: aus dem Leben eines Säufers - Übungen zu den quod-Sätzen

- De acetaria farciminum Argentoratensi

            oder: vom Straßburger Wurstsalat ? satzwertige Konstrkuktionen, besonders -nd - Formen

De Paride sive: An feminarum fides optanda sit

Olim Paris, pulcher iuvenis Troianus, in Menelai domum hospes advenit. Uxor autem Mene-
lai nomine Helena, quam Iuppiter cygni  specie induta generaverat, omnium illius temporis
feminarum longe pulcherrima fuit. Hanc videns Paris mente sana privatus est. Itaque amore ardenti
inflammatus Menelao absente Helenam iniuria amatam Troiam raptavit.

Helena autem rapta Graeci bellum magnum paraverunt, ut Troiam expugnarent et Troianis victis
Helenam in Graeciam reportarent. Et Troianis fortiter urbem suam defendentibus Graeci decem an-
nos frustra pugnaverunt; decimo autem anno Ulixes dolum adhibens equum ligneum construxit,
quem Troiani Laocoonte frustra monente (a Laocoonte frustra moniti) in urbem traxerunt.

Ceteri Graeci Troia deleta variis viis domum redierunt; Ulixes autem per maria alta errans multis in
periculis fuit. Vicesimo tandem anno Polyphemo excaecato, tauris Helii devoratis, sociis amissis,
navibus deletis, matrimonio Calypsus vitato ad Penelopam uxorem iam nuptias parantem domum
venit. Ulixes autem dolum adhibens et Minerva adiuvante procos (die Freier) imipos necavit.

Quid haec fabula nos docet? Helena fidem non servans solum decem annos a marito afuit, Ulixes
autem Penelopam fidem servantem viginti annos desideravit. Rebus ita stantibus fides nihilo minus
servari debet.

 (Alexikobalou)
Zurück

De Quinto potatore

Bestimme die Verwendung von quod!

Ea nocte hoc male accidit, quod Quintus potator vini plenus erat.

Amici falsi male fecerunt, quod Quinto tantum vini praebuerunt.

Hodie aeger est, quod nimis bibit.

Quod bibit, vinum erat.

Quod vinum biberit, nescio.

Sed vinum, quod bibit, meum fuisse scio.

Itaque, quod vinum bibit, bonum fuisse affirmaverim.

Equitare non iam potuit, quod nimium vini biberat.

Quod saepe nimium bibit, vitium est.

Quod bibit, uxor eum increpat.

Quod bibit, multi bibunt.

Bibit, quod non bibere nequit.

Dicit autem se bibere, quod vina dulcia amet.

Quod nimium bibendo sibi ipse nocet, uxor eius, quantum bibat, nescit.

Bibit, quod ei das.

Quod scire vis, quando tandem domum abierit, non memini.

zurück


Übungen zur Satzanalyse

oder:

Die Geschichte vom Straßburger Wurstsalat







1. Unterstreiche Prädikate doppelt, Subjekte einfach.

2. Markiere satzwertige Konstruktionen

3. Versuche, aktuelle Bezüge zu deinem Leben herzustellen!
 

Quintus Bibaculus in tabernis pererrandis ad Aureum Bovem pervenit.

In cerevisia eligenda Bibaculus cerevisiam Jever quae dicitur sibi ferri iusserat, cum unus e sociis se mox vomiturum esse arbitratus subito celeriterque e caupona exiit.

Itaque Bibaculus cerevisiam illam Jever quae dicitur, quam caupo ei interea bibendam proposuerat, celeriter ingessit; tum sibi socium non solum adeundum, sed etiam adiuvandum esse statuit. Itaque cratere magno arrepto ad socium adiuvandum properavit eique hoc vas ad vomendum obtulit. Amicum vomere nolle sciebat: Tamen ei vomendum esse censens digitum in eius os inseruit ó et cetera vos scire arbitror.

Vomitu autem finito Bibaculus sociusque eius duo cerevisias Jever quae dicuntur et acetariam farciminum Argentoratensem sibi afferri iusserunt ó ad stomacchum replendum.

WORTANGABEN:

taberna: Kneipe                   bos, bovis: Ochs

cerevisia: Bier                       eligere: wählen

vomere: sich erbrechen         caupona: Kneipe

caupo: Wirt                           ingerere: einführen; in sich schütten

crater: (Misch-)Krug            arripere: an sich reißen

digitus: Finger                       os, oris, n..: Mund

inserere: einführen

acetaria: (mit Essig und Öl Angemachtes) farcimen: Füllung, Wurst

Argentoratum: röm Stadt links des Oberrheins

stomachus: Magen          re-plere: wieder füllen

  Zurück